Ribe, 1224 Sammenfatning, DanskPaa noget godtz y Withstædt.Ribe, 1224 Originaltekst, LatinGunnerus dei gratia Ripensis Episcopus omnibus hoc scriptum cernentibus salutem in domino. Presentibus & futuris declaratum esse volumus, quod dominus Johannes sacerdos, Ecclesiæ Ripensis Canonicus scotauerit in manu nostra, monachis de Loco dei, omnem terram cum domibus, quam habuit in Withstedt iuxt æstimationem nouem marcarum auri, pro cuius terre pretio, prefati Loci Abbas Nicholaus rescotauit sibi fundum vnum cum domibus in introitu ciuitatis iuxta forum equorum, hoc inter iam dictum Johannem & Abbatem pacto interposito, quod tota terra illa, quam scotauit monachis, cedere debeat vsibus suis quoad vixerit, & si aliquando sibi placuerit illam redimere, debet prefalis claustralibus nouem marcas auri pro redemptione ipsius refundere. Et ne super hunc contractum aliqua dubietas possit oriri in posterum, ipsum sigillo nostro roboramus. Datum anno gratiæ MCCXXIIII. | Kilde:Varia Collectanea J. Langebekii ad Scriptores Rerum Danicarum (omnia jam impressa) VIII 237. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Biskop Dokumenter - Køb, salg og overdragelse af ejendom
|