Ribe, 14. marts 1255 Sammenfatning, DanskNyborg. Kong Kristoffer 1. giver Ribe kirke Harboøre for de jorder i Lustrup, som kongens mølle i Ribe sætter under vand.Ribe, 14. marts 1255 Originaltekst, LatinChristoforus dei gracia Danorum Slauorumque rex omnibus presens scriptum cernentibus in domino salutem. Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod nos habito meliorum et maiorum regni nostri consilio. domino episcopo Ripensi nomine ecclesie sue pro terris quas inundat molendinum nostrum Ripis in Lustorp Mark. Harthboøræ. scotauimus iure perpetuo possidendum. Nobis autem omnes terras que de Lustorpmark sub inundacione dicti molendini nostri iacent. scotauit dominus episcopus uersa uice possidendas. Ne igitur in posterum super hoc aliqua possit suboriri calumpnia. presentes litteras appensione sigilli nostri et subscriptorum dominorum feeimus roborari. Datum Nyburg anno domini mc. cc°. l°. v°. pridie idus marcii. presentibus dominis Petro Arusiensi episcopo Nicholao Wibergensi episcopo. dilecto cancellario nostro. ffratre Boecio quondam Roskildensi preposito comite Ernesto. Ebbone Galt Iohanne Gunnonis filio Nicholao Lundensi prefecto filio Erlandi. Andrea filio Petri quondam marscalco Petro Finnonis filio dapifero nostro Iohanne dicto Kalf marscalcho nostro Kanuto Kabbi et aliis multis. clericis et laicis fidedignis. | Kilde:Diplomatarium Danicum 2:1, nr. 156. Emneord:Konger og dronninger - Bystyret og andre verdslige institutioner og personer - Verdslig embedsmand Byens bebyggelse - Mølle: heste-, vejr-, vind- og vandmølle Gejstlige institutioner og personer - Biskop - Bispedømme Opland - Landsby - Stormflod og oversvømmelse
|