• Søg Nulstil


Horsens, 11. november 1249 - 1255  Originaltekst, Latin

Exordium Monasterii quod dicitur Cara Insula.

Quo cedente, substituitur dominus abbas Olauus, in die sancti Martini episcopi eiusdem anni. Hic prefuit monasterio vi annis integris et septem mensibus et dimidio. Cui etiam, vt priori domino, plurima contraria ministrationis sue tempore euenerunt: de quibus. quantum michi innotuit, paucis uerbis audire cupientibus enarrabo. Postquam factus est abbas, primo frater suus carnalis. Sueno nomine. et soror. Margareta uocabulo. prope Horsnes ambo vna die inter... fuerunt pariter. et filius ipsius abbatis naturalis. Sueno similiter nomine. quem nos Papa appellauimus, miserabilem mortem penes nos sustinuit submersionis. Et hec omnia initium doloris eius. Ingrauescente postmodum infelicitate temporum, peccatis multorum exigentibus. seditio, que dudum orta fuerat inter Ducem et Regem Datie. maligni hostis inuidia con flagrante malorum animos, in tantum incanduit. vt homines pacis sue, in quibus spem corporis sed non amme sue Rex posuerat, propter cito perituri regni cupidinem ducem ad hoc animauerint, vt fratrem tam venerabilem, Regem omni regno affabilem. deo quoque el hominibus amabilem et numquam de fratre talia suspicantem, interficere crudeliter conaretur. Et quia cunctis innotuit, quo tempore et quali morte interiit, tantum scelus describere supersedi; verumlamen qui cognoscere diligenter uoluerit. cronica nostra et acta temporum discutiat et illic inueniet, qoud requiret.
Kilde:Kong Valdemars Jordebog II, Øm Klosters Krønike, s. 198-199.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
- Kloster
Tilbage