Roskilde, 1074 Originaltekst, Latin1. Tandem Suenonem, ultima pæne senectute confectum, apud Suddathorp, Iuticarum partium oppidum, febri implicatum adversa corporis valetudo corripuit. Qui cum, pestifero humore grassante, fatalem cordi dolorem imminere cognosceret, parvulas adhuc extremi spiritus reliquias trahens a præsentibus se Roskyldiæ sepeliri petivit. Nec ministerii eorum promisso contentus sacramento fidem exegit. Siquidem loci illius religio, regibus vetusto more exculta, ut vivis sedem, ita fato functis sepulturam præstare consucrat.2. Iamque regis corpus ab iisdem amplo funere elatum Syalandiam usque pervenerat, cum primum Wilhelmus in occursum eius veniendi mandata suscepit. Nec moratus ad urbem cursu festinato contendit inque ipsa Trinitatis æde, accersitis, qui terram ad solidum foderent, prius regi, deinde sibi tumulum exstrui iubet. Quam vocem fossoribus potius a mærore quam industria profectam putantibus, exstinctisque, non vivis tumulo opus esse dicentibus,suum antequam regis funus ab iis excipiendum asseruit, non se voto fraudandum inquiens, quo cum eo commori semper optasset. Eosdem admiratione stupentes imperiumque deliramento consentaneum existimantes ad obsequendum, pænam, ni paruissent, comminatus, adduxit. Ita, adhuc experte morbi corpore, mortis certitudinem præsumebat.3. Deinde citato equo in occursum exsequiarum contendens, cum ad nemus forte Topshøgicum pervenisset, duabus miræ proceritatis arboribus secus iter conspectis, utramque præcidi inque usum leci funebris aptari præcepit. Illi sibi regalis feretri constructionem præcipi rati, imperium exsequuntur; compactum deinde vehiculum præstantibus robore equis imponunt. Cumque pontifex silvam prætergressus regium in vicino funus adesse cognosceret, aurigam consistere iussit ac protinus veluti laxamenti gratia amiculum, quod habebat, exuit eique humi expanso se ipsum præcipitem superiecit. Deinde erectis superne palmis, si quo rerum auctori servitio placuisset, vitam a se finiri petivit.Sane absque ulla fati cunctatione amicum morte insequi quam vita descrere præoptavit. Hæc fatus veluti in domestico lectulo acquiescens exstinguitur. O immensam concordiam, quæ superstite spiritu iucundior fuit!5. Post hæc Sueno Noricus, quem supra significavi, communibus cleri suffragiis sacerdolium sumit. | Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 315 - 316. Emneord:Konger og dronninger - Gejstlige institutioner og personer - Domkirke Byliv - Begravelse |