• Søg Nulstil


Roskilde, 1131  Originaltekst, Latin

Cuius cæde comperta, Skyalmonis filii, quibus multa ad eum ex educationis communione familiaritas erat, petitum illico regem, ut ipsum in Roskyldensium monumentorum area tumulari patiatur, exorant. Ille loci copiam negare, civitatem tanti mali aspectu exasperandam dicere eosque, a quibus funebris Kanuti pompa duceretur, indignationem suam adversum invisam Magni præsentiam acrius destricturos. Quapropter exsequias potius seditiosum pugnæ strepitum quam pium humanitatis obsequium habituras. Hic mihi pavorem specie, re vera odium exhibuisse videtur curasseque, ne specioso occisi funere tætrior interfectori labes accresceret. Reversi, qui regi supplicaverant, miserandum amici corpus tenui funere Ryngstadium extulerunt. Nec divina laborantibus beneficentia defuit; siquidem locum, in quo, pausantibus gerulis, funebris eius lectus constiterat, repentino fontis ortu signavit. Aliis quoque compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius splendor eluxit.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 355-56.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Kirkegård
Dokumenter
- Domme, stridigheder, trætter og tvister
Byliv
- Begravelse
Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 1131 Saxe Olrik - s. 130 - 131.
Tilbage