• Søg Nulstil


Roskilde, 1131  Originaltekst, Latin

Ut autem Magnus insidiarum contextum familiaritatis præsidio obscuraret cunctamque suspicionis notam calliditatis acumine vitaret, ante omnia consultum duxit, ut cum eo, cuius ardentissime cruorcm sitiebat, fictam amiciliæ æqualitatem iurisiurandi pactione consereret, perinde ac religionis pondere propinquitatis vinculum astricturus, et ut cunctam malignitatis notam sanctitatis simulatione præcurreret nihilque perfidum aut obscurum volvere putaretur, iniquissimam molitionem suam insidiosa religionis adumbratione contexit. Quippe contracta apud Syalandiam nobilium frequentia Kanutoque circa divini natalis sollemne, convivandi gratia, Roskyldiam vocato, sacræ sibi peregrinationis amorem incessisse perhibuit. Præterea coniugis ipsum ac liberorum tutorem ordinat eique plenissimam rei familiaris suæ custodiam mandat.

Et forte tunc Ingiburga consilii cognitionem consciorum indiciis apprehenderat statimque virum, ut præparatas capiti suo vitaret insidias, missis litteris monendum curavit. Ille, nuntium non tam a deprehensionis certitudine quam a muliebri pavore profectum existimans, monitionem respuit seque non minus fidei in Magni quam uxoris præcordiis reponere dixit. Quem si fortuna æque ac coniunx consilio instruere voluisset, obiectos perfidiæ laqueos consultius vitasset neque credulitatem suam alienæ malignitatis hamis implicandam præbuisset.

Interea magnatibus apud Roskyldiam quattuor sollemnium dies continue feriatis, Kanutus ac Magnus, publico iam conventu soluto, sacri temporis residuum dividuo peregere contubernio. Eodem forte tempore quidam, Kanuto admodum sanguine coniunctus, in eius conspedu dissidentem secum militem fuste percussum interemit atque ob id curia abire iussus Magnum petivit. Providens autem Magnus, ne per eum ullum consilii sui indicium ad Kanutum manaret, nocte, qua ad detestabile carnificis ministerium peragendum contendit, ceteris se sequi iussis, solum hunc, pristina Kanuti familiaritate suspectum, comitem recusavit. Consilii deinde participes, iureiurando obstrictos, fidem facere compulit silentio se cuncta tecturos. Post hæc militem latebra claudit insidiasque circumspecta locorum obscuritate disponit.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 353 - 354.
Emneord:Konger og dronninger
-
Erhverv
- Herberg og krohold
Byliv
- Vold
Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 1131 Saxe Olrik - s. 126 - 128.
Tilbage