Roskilde, 1157 Originaltekst, LatinXXI: I. Per eadem tempora, Ascero Roskyldensium antistite decedente, super subrogando pontifice piebis a clero suffragia dissidebant. Eadem etiam tempestate, dividua Roskyldensis populi coniuratione, cum mutuis cædibus civitas exundaret, advenis partim cæsis partim urbe eiectis, non contenta indigenarum sodalitas alienigenæ coniurationis partes protrivisse, etiam in eum, qui regium numisma administrabat, non tantum ædes eius solo æquando, sed etiam bona omnia diripiendo vesaniam suæ consternationis exercuit. Tunc rex,ob maiestatis suæ contemptum acrius civitati infensus, cum ad excidium eius magna provincialium manu niteretur, missis ad se deprecandum legatis, ne armis, quæ pro patria ferre debuerat, adversum patriam uteretur, incolumitatem urbi, suscepta pecuniæ pactione, donavit.2. Quam continuo placida mente ingressus, Trinitatis ædi inservientium penates intravit, eorum de creando pontifice suffragia suo prosecuturus assensu. Quamquam autem ei in ecclesia a maioribus condita ac dotata iuris aliquid competere videretur, nihil se tamen adversum eam aut illicita affectatione aut insolita consuetudine præsumpturum dicebat; sacris siquidem legibus cautum nosse, ne clerus peculiarc eligendi ius regali imperio obnoxium habeat. Itaque præsenliam suam haudquaquam impedimento futuram, quo minus electoribus libera suffragiorum arbitria maneant. Tune clerus, religiosam eius iustitiam summis gratiarum actonibus prosecutus, concilio excessit, delectum curiosius habiturus. Cumque tres spectatæ opinionis viros, quibus quartus ob virtutem Absalon adiciebatur, circumspexissent, ut ex eorum numero potissimus assumeretur, Waldemarus tacita singulorum suffragia in unius tabulæ segregata volumina referri iussit, sinceriorem electionis habitum ratus, si uniuscuiusque voluntas ante manu quam lingua proderetur. Evenitque, ut, omnium scripto in unara coeunte sententiam, honoris culmen Absaloni decerneretur. | Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 412 - 413. Emneord:Konger og dronninger - Bystyret og andre verdslige institutioner og personer - Møntmester Gejstlige institutioner og personer - Biskop - Domkirke - Kannikegård og residens Byliv - Vold |