• Søg Nulstil


Roskilde, 1202 - 1214  Sammenfatning, Dansk

Biskop Peder Sunesen af Roskilde overgiver brødrene ved Skt. Lucius' kirke årsindkomsterne af de vakante kirker i hele Roskilde stift, samt ti mark gulds jord, hvor det passer bedst, mod at blive mindet i kirkens bønner.

Roskilde, 1202 - 1214  Originaltekst, Latin

Ego Petrus Roskildensis episcopus regis Danorum cancellarius omnibus tam presentibus quam futuris hoc scriptum cernentibus in perpetuum.

Cum maiorum dicta uel facta scripto commendantur, ad hoc utique fit, ne uel obliuione uel hominum impiorum sinistris incursionibus infirmentur. Difficile enim aut nunquam retractationem metuit, ubi scriptoris intenti diligentia et litterarum apicibus cartula pernotata geste rei seriem protestatur. Hinc est, quod uenerabilium predecessorum nostrorum deuotionem inspectius recogitantes, quantaque sedulitate et pictatis intuitu ecclesiam sancte Trinitatis et beati Lucii semper studuerint promouere, ipsorum uolentes aliquatenus piis uestigiis inherere, eidem ecclesie, cui diuina clementia nobis preesse concessit, et eius ministris in aliquo benefacere cupientes, ne nostra in posterum memoria a missarum solempniis et orationibus ibidem seruientium euanescat, per dyocesim nostram ecclesiarum uacantium beneficia, que annalia nuncupantur, ad usus fratrum ibidem residentium, et eorum mense possidenda iure perpetuo assignamus. Insuper et terram x. marcharum auri in locis, quibus competentius esse poterit, duximus assignandum. Ut igitur hec donatio nostra firma et stabilis et uniuersis nota postmodum habeatur, nobis tamen in optione habentibus, quoad dominus redire [nos] dederit, qu[i]d pro tanto in remissionem nostrorum ipsos uelimus facere peccatorum, litterarum nostrarum appositione et sigilli nostri impressione presentem cartulam duximus communire. Quicunque igitur hoc pietatis diuine factum temeritatis ausu attemptauerit infirmare, excommunicationis uinculis, nisi reatum suum digne recognouerit penitendo, se nouerit innodatum.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:4, nr. 61.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
Mønt, mål og vægt
- Møntsort
Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 1202 - 1214 DRB - 1:4, nr. 61.
Tilbage