• Søg Nulstil


Roskilde, 17. maj 1253  Sammenfatning, Dansk

Biskop Jakob Erlandsen flytter Helligaandshuset ved Roskilde, ogsaa kaldet Nyt hospital, ind i selve byen og overdrager det nogle ejendomme, hvorpaa han fastsætter en fundats indeholdende bestemmelser bl. a. om de peblinge, der faar ophold i hospitalet, medens de studerer.

Roskilde, 17. maj 1253  Originaltekst, Latin

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Nos miseracione diuina Iacobus Roskildensis episcopus considerantes hoc solum homini de uniuerso labore suo. superesse in posterum. quod per pii operis excercicium in horreum domini duxerit reportandum simulque obseruantes iuxta apostolum quod qui parce seminat. parce et metet et qui seminat in benediccionibus de benediccionibus et metet. fructus non deciduos uel transitorios. sed qui maneant in eternum. sperantes quoque nos in regione uiuorum. mercedis participium habituros una cum hiis quibus dominus eterne retribucionis premia pro studio misericordie in ewangelio pollicetur dicens. quod uni ex minimis meis fecistis michi fecistis firmiter in proposito et desiderio animi nostri quod dominus perficiat in bono duximus stabilitum. ut nostro in tempore admodum momentaneo circa pauperes et egenos eos precipue qui uiribus impotes et naturali beneficio destituti qui flagello domini attracti in calamitate. et miseria uitam ducunt et in desiderio anime mortem habent aliquid talium per nostram curam et solicitudinem ordinetur. unde et ipsorum inopie sit prouisum et fidelium deuocioni aliquid proinde accrescere ualeat in salutis augmentum. Cum igitur domus sancti spiritus Roskildis que nouum hospitale dicitur fidelium elemosinis ad hoc fundata sit et exstructa. ut debilibus et infirmis ad ipsam domum accedentibus qui non habent de proprio unde uiuant de facultatibus ipsius domus necessaria ministrentur ita tamen quod ipsorum languencium numerus ultra duodecim. uel circa hoc non ascendat. nos non immerito attendentes inportunitatem loci in quo domus ipsa sita est cum ad eum accessus eorum quorum elemosinis et subsidio uigere deberet et subsistere propter longum spacii tractum extra ciuitatem difficilis sit et rarus. uolentes quoque ut et prouisioni pauperum sanius in domino consulatur et que uidetur erga domum eamdem penitus tepuisse deuocio populi suscitetur dictam domum intra septa ciuitatis usque fere in mediam uillam iuxta ecclesiam beati Laurencii uersus occidentem transferri fecimus fundantes eam in quibusdam terrulis ad mensam episcopalem pertinentibus quas eidem domui una cum quodam alio fundo ad prebendam magistri Iohannis Rufi attinente cum consensu eiusdem et tocius capituli nostri scotauimus et contulimus iure perpetuo possidendas eidem prebende in quodam molendino quod ecclesie beati Martini attinuit et tribus fundis ad eamdem mensam pertinentibus in ipsa parrochia sitis et uno fundo in parrochia beati Petri uersus occidentem ab ipsa ecclesia communi strata mediante. recompensacionem plenariam facientes. Insuper dictam ecclesiam beati Laurencii eidem hospitali canonice contulimus spectantem ad prebendam magistri Trugoti accedente ad hoc et ipsius et tocius capituli expresso consensu. cum omnibus iuribus et attinenciis suis pro qua ecclesiam de Synheughee in qua una cum capitulo plenum ius patronatus habemus sibi presenti et consencienti canonice contulimus in recompensacionem predicte ecclesie eidem prebende perpetuo annectentes adicientes de speciali gracia et fauore pro dicte domus necessitatibus subleuandis quoddam molendinum quod habuimus in predicta ciuitate mari uicinius el quasdam decimas episcopales in Walburgshereth. uidelicet. de Lyungby. Hyulwinge. Rythe. Hwelpsyø. Kyeæthorp. Alnærsløf Sæby. Gæshowæ: et in Ramsyohereth. Rowæthorp Bothorp Egby Ølsie Magle, in Hornshereth Vætlæthorp Warthero. cum liceat et honestum sit de patrimonio Christi defectui pauperum prouidere. Ut autem sciatur quod hoc nostrum propositum non sine causa sumpsit inicium. nec sine causa laborabit ad effectum. huiusmodi condicionis legem in domo ipsa ad perpetuam memoriam statuimus inuiolabiliter obseruandam. ut non solum duodecim de quibus sup[ra] actum est. uerum eciam plures infirmi et hospites necessitatem pacientes in ipsam domum ob graciam hospitalitatis continue assumantur. quibus hospitibus in una cena tantum et hospicio per noctem prouideatur. Hiis eciam adiciendum decreuimus quod duodecim scolaribus quibus diutina experiencia de moribus et uita. laudabile testimonium reddit in dicto hospitali uite necessaria ministrentur usque ad annum et deinde in fine anni de ingenio et de profectu eius anni examinacio stricta fiat ut ydonei remaneant et minus ydonei remoueantur quorum mansio uersus septemtrionem in domo esse debet ab aliorum tumultu propter quietem studii et uicinitatem maioris ecclesie separata penitus et discreta. in qua singulis festiuis noctibus et diebus. matutinis. misse et uesperis debeant interesse, aliis autem diebus quatuor ex iliis dumtaxat alternatim ad primam tantum et ad uesperas tencantur astricti qui precipue grammatice regulas scite intendantscribere legere et cantare. Et ut eo magis proficere possint libros quos in quodam alio instrumento nominari fecimus de diuersis facultatibus eidem hosp[it]ali donauimus. districcius inhibentes ne ab ipsa domo alienentur nec eciam extra domum aliquatenus deferantur. Si autem inter eos quisquam insolens inuentus fuerit uel plus quam expediat in moribus dissolutus a gracia dispensacionis predicte ante annum eum eiciendum et aliuni in locum illius decemimus subrogandum. Quandocumque autem duo tales exstiterint inter ipsos qui sue probitatis obtentu digni habeantur Parisius uel alias ad maius studium transmitti dicta domus in duabus marchis puri argenti ad expensas duobus primis annis ipsorum cuilibet prouidere teneatur prouiso quod aliqui conuersi in ipsam domum non recipiantur nisi petita prius licencia episcopi et obtenta et ut diuini numinis cultus augmenta[r]i pocius ualeat quam diminui statuimus quod si sepedictum hospitale fidelium elemosinis crescentibus ad pinguiorem fortunam deuenerit cum augmento facultatum et rerum recipiendorum numerus in omnibus predictis secundum ordinacionem successoris nostri qui pro tempore fuerit crescere debeat et augeri. qui unum uel duos de maiori ecclesia canonicos deputabit ut diebus singulis continuam curam habeant predictorum et computacionem recipiant de omnibus erogatis et receptis. Actum Roskildis anno domini m° cc°. l. tercio. xvi kalendas iunii presentibus et consentientibus omnibus canonicis qui potera[n]t interesse et subscribentibus. Ego Iacobus episcopus Roskildensis subscripsi. Ego Benedictus decanus Roskildensis subscripsi. Ego Iohannes archidyaconus Roskildensis subscripsi. Ego Petrus dyaconus subscripsi. Ego Petrus dictus miles subscripsi. Ego magister Iohannes Ru[fu]s subscripsi. Ego Henricus subscripsi. Ego Petrus Øthenssun subscripsi. Ego Thurgotus dictus magister subscripsi. Ego Bartholomcus dictus magister subscripsi. Ego Willelmus dictus magister subscripsi.
Kilde:Diplomatarium Danicum 2:1, nr. 104.
Emneord:Byliv
-
- Almisse
- Gudstjenester, sjælemesser, vigilis og vesperes
Afgifter, told og skatter
- Tiende
Bystyret og andre verdslige institutioner og personer
- Ridder og ridderorden
Byens bebyggelse
- Gård, hus, grund og jord
- Mølle: heste-, vejr-, vind- og vandmølle
Byens infrastruktur
- Byens planker, mur, vold og voldgrav
Erhverv
- Herberg og krohold
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Hospital
- Kannik
- Skole
- Sognekirke
Opland
- Landsby
Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 17. maj 1253 DRB - 2:1, nr. 104.
Tilbage