• Søg Nulstil


Roskilde, 26. juli 1253  Sammenfatning, Dansk

Biskop Jakob Erlandsen af Roskilde erklærer sig villig til forlig med staden Lübeck, hvis der ydes Roskildekirken erstatning for de tab, som er foraarsaget af Lübecks sørøvere.

Roskilde, 26. juli 1253  Originaltekst, Latin

Iacobus dei gratia Roskildensis episcopus. dilectis sibi in Christo. . aduocat[o c]onsiiio. et communi ciuitatis Lybicensis. salutem in domino. Quamuis a uobis et pirat is uestris ultra id quod de facili estimari potest nobis et ecclesie nostre Roskildensi magna dampna. et multiplices iniurie sunt illate castrum et uillam de Køpmannæhafn ac plura maneria ad mensam nostram episcopalem spectantia ac ecclesias eiusdem loci conburendo et bonis pluribus spoliando homines etiam dicte ecclesie captiuando super quibus uos auctoritate domini pape aliquando fecimus in iudicio conueniri attendentes tamen uerbum apostoli in iudicio contendi prohibentis simulque considerantes quod nobis et ecclcsie nostre et amicis nostris per litteras uestras patentes stabilis amicicia promittatur notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos de omnibus predictis uos conscientie nestre relinquimus in tantum ut eum non dimittatur peccatum nisi restituatur ablatum uos tam de restitutione ablatorum quam desatisfactione pro illatis nobis iniuriis ita disponatis ut secura conscientia coram Iesu Christo in examino distrieti iudicii securi respondere ualeatis. Datum apud Skielfiskør. anno domini. m°. cc°. quinquagesimo. tercio. vii°. kalendas augusti.
Kilde:Diplomatarium Danicum 2:1, nr. 113.
Emneord:Byens bebyggelse
- Bod
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Hospital
Dokumenter
- Privilegium
Byliv
- Fattige og fattigforsorg
Tilbage