Roskilde, 13. januar 1257 Sammenfatning, DanskPave Alexander 4. eftergiver alle dem, der besøger St. Clara klosterkirke i Roskilde paa festdagene, den dem paalagte kirkebod. Roskilde, 13. januar 1257 Originaltekst, LatinAlexander episcopus seruus seruorum dei dilectis in Christo filiabus . . .abbatisse et conuentui monasterii sancti Francisci Roskildensis ordinis sancti Damiani salutem et apostolicam benedictionem. Sanctorum meritis inclita gaudia fideles Christi assequi minime dubitant qui per condigne deuotionis obsequia eum uenerantur in illis quorum gloria ipse est et retributio meritorum. Ad promerenda igitur sempiterna gaudia causam dare fidelibus populis cupientes omnibus Christi fidelibus uere penitentibus et confessis qui ecclesiarm uestram in die consecrationis et anniuersario dedicationis eiusdem ac festiuitate sancte Clare et usque ad octo dies sequentes cum deuotione ac reuerentia uisitauerint annuatim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi centum dies necnon qui etiam eandem ecclesiam in festiuitatibus beatorum Francisci et Antonii confessorum qui in ecclesia ipsa sunt precipue ac sollempnes annis singulis uisitarint dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer relaxamus. Datum Laterani idus ianuarii pontificatus nostri anno tertio. | Kilde:Diplomatarium Danicum 2:1, nr. 205. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Pave og pavestol - Kloster Dokumenter - Aflad
|