Aarhus, 9. februar 1195 Sammenfatning, DanskBiskop Peder af Århus overdrager St. Clemens sine bøger til gavn for dem, der gør tjeneste ved hans kirke, og bestemmer, at de efter hans død skal anbringes i kirkens bibliotek.Aarhus, 9. februar 1195 Originaltekst, LatinPetrus dei gratia Arusiensis ecclesie episcopus. uniuersis Christi fidelibus ad quos peruenerit hec presens pagina, salutem.Sacrosancta mater ecclesia in illis filiis letatur plurimum quos decorem domus dei diligere uidet et honorem. Alimenta quid em que corpus refouent magni sunt precii sed maioris sunt precepta theologa que pascunt animam celesti dogmate et informant. Innotescat itaque tam presentibus quam futuris quod sancti spiritus instinctu moniti uniuersos libros quos habemus beato Clementi conferimus in profectum seruientium in illius ecclesia ministrorum futurorum. tamen adhibita cautione nam speratis eueniunt sepe contraria Illud iuris ex integro nobis saluum esse uolumus in predictis libris quod eorum usus in nostro tempore iuxta nostrum arbitrium disponantur. Ordinante uero diuina gratia postquam suum soluerimus nature debitum illos et uolumus et sub anatematis interminatione precipimus reponi in beati Clementis armario a ministris eius iure perpetuo possidendos. Ne autem cuiquam quandocumque detur occasio tanquam in sua iura distrahendi libros quos tam sacro loeo conferimus. distrahentem nam Christi tunicam uidetur rindere excommunicationis pena percellimus in presenti pagina que donacioni huic sigilli nostri munimine prestat perpetuum firmamentum. Datum Thorp per manum nostri notarii Thrugilli. vo. idus februarii anno dominice inearnationis. mo.co.xco.vo. Ego Petrus Arusiensis ecclesie episcopus subscribo. Ego Ago prepositus de Eydurstathe subscribo. Ego Thrugillus subdyaconus de Alnest subscribo. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:3, nr. 208. Emneord:Byens bebyggelse - Inventar og indretning Gejstlige institutioner og personer - Biskop - Domkirke - Provst Dokumenter - Donation/gavebrev: for sjælemesse, stiftelse af alter.
|