• Søg Nulstil


Aarhus, 23. april 1197  Sammenfatning, Dansk

Pave Cølestin 3. stadfæster biskop Peder af Århus oprettelse af seks kannikepræbender ved Århus domkirke.

Aarhus, 23. april 1197  Originaltekst, Latin

Celestinus episcopus seruus seruorum dei. uenerabili fratri Petro Arusiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri debitum et Caritas ordinata requirit ut que a fratribus et coepisoopis nostris acta laudabiliter fueririt. auctoritatis nostre presidio inconuulsam obtineant firmitatem et plenam in futuro agendi fiduciam tribuant pociora. Sicut autem ex parte tua uenerabilis in Christo frater nos­tris est auribus intimatum. de bonis patrimonialibus et aliis que racionabiliter acquisisti ac de hiis que commissa tibi ecclesia prius habuerat. sex pre­bendas prouide statuisti canonicis assignandas. qui eidem ecclesie debeant deseruire. Nos igitur statutum ipsum dignis in domino laudibus conmendan tes. ut firmiter omnibus futuris temporibus obseruetur. prout circumspecte ac prouide factum est. sicut in autentico uenerabilis fratris nostri .A. Lundensis archicpiscopi. apostolice sedis legati expressius continetur. auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum cius se nouerit incursurum. Datum Laterani. ix. kalendas maii pontificatus nostri anno septimo.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:3, nr. 221.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Pave og pavestol
- Præbende
Andre udgaver af denne tekst:Aarhus 23. april 1197 DRB - 1:3, nr. 221.
Tilbage