• Søg Nulstil


Aarhus, 23. april 1197  Sammenfatning, Dansk

Pave Cølestin 3. eftergiver alle i riget Danmark, der kommer til Århus dom­kirke og rækker en hjælpende hånd til dens opførelse i sten, 40 dage af den dem pålagte kirkebod.

Aarhus, 23. april 1197  Originaltekst, Latin

Celestinus episcopus scruus seruorum dei. uniuersis Christi fidelibus in regno Dacie constitutis. et accedentibus seu transitum habentibus per Arusiensem ecclesiam salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam inter uarios humane fragilitatis euentus non est facile habitantibus super terram incursus euadere delictorum. proposita sunt ad salutis nostre remedium opera pietatis. quibus tanto amplius deum ualeamus ha­bere propicium. quanto ea deuocius in necessitatibus exercuerimus proximorum. Cum autem uenerabilis frater noster P. Arusiensis episcopus. eterne retribucionis intuitu ad honorem cleri et laudabile commodum cleri et populi sue cure commissi, cathedralem ecclesiam. que temporibus antecessorum suorum de lignea solummodo materia constructa fuit. lapidibus con struere disposuerit. quod in terra uestra fieri sine graui labore ac sumptu non potest. uniuersitatem uestram rogamus. monemus. exhortamur attencius et per apostolica scripta inandamus ac in remissionem peccaminum iniungimus. quatinus diuini amoris intuitu et communis utilitatis obtentu. de boriis uobis a deo collatis ad tam pium et laudabile opus explendum. grata et munifica inpendatis subsidia caritatis. ut uobis aminiculantibus cicius et melius ecclesia ipsa construi ualeat. et uos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis. ad eternitatis possitis gloriam peruenire. Hiis autem qui operi memorato iuxta sibi a domino facultatem indultam manum porrexerint caritatis. de iniunctis pro suis excessibus penitenciis. xl°. dies, de misericordi confidentes creatoris clemencia indulgemus. Datum Laterani .ix. kalendas maii. pontificatus nostri anno septimo.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:3, nr. 220.
Emneord:Byliv
-
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Domkirke
- Pave og pavestol
Dokumenter
- Aflad
Andre udgaver af denne tekst:Aarhus 23. april 1197 DRB - 1:3, nr. 220
Tilbage