Aarhus, 31. januar 1217 Sammenfatning, DanskPave Honorius III stadfæster Århuskapitlets ret til en trediedel af offergaverne til Skt. Niels foruden retten til samtlige fødevarer.Aarhus, 31. januar 1217 Originaltekst, LatinHonorius episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis capitulo Arusiensi salutem et apostolicam benedictionem.Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum. tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu terciam partem oblationum que intuitu beati Nicolai cathedrali ecclesie offeruntur preter uictualia delata ibidem que omnia canonicorum sunt usibus deputata. sicut ea iuste ac pacifice possidetis. uobis et per uos ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.Datum Laterani .iio. kalendas. februarii. pontificatus nostri anno primo. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:5, nr. 108. Emneord:Husholdning og føde - Fødevare, husførelse og madlavning Gejstlige institutioner og personer - Biskop - Kannik
|