Næstved, 23. september 1209 Sammenfatning, DanskKong Valdemar II Sejr fritager Næstved Skt. Peders kloster for alle kongelige rettigheder i leding, stud, kværsæde og retssager, giver afkald pa at bruge munkenes mølle uden toldafgift, skænker dem midsommergælden af Næstved by og befrier deres landboer for kørsler og redskud mod til gengæld at få en gård i Riserup.Næstved, 23. september 1209 Originaltekst, LatinIn nomine sanctæ et indiuiduæ trinitatis Amen. Uniuersa negotia mandata litteris trahunt memoria firmamentum. Hinc est, quod ego Waldemarus, Danorum Slauorumque rex dei gratia, dominus Nordalbingiae, dux Iutiæ omnibus tam præsentibus quam futuris præsens scriptum cernentibus gratiam et salutem in domino. Attendens iuxta euangelicæ assertionis ueritatem nihil homini prodesse, si mundum uniuersum lucretur animæ autem detrimentum patiatur, propterea rebus momontaneis et caducis diuina nobis in cælestibus comparare dignum duximus. Casterum quia omnium inestimabilis res est libertas ac cognoscentes libertatem rebus quantumlibet pretiosissimis præualere ideo uniuersa, quæ fratribus uniuersis religiosis ex monasterio beati Petri de Nestvid a fratre nostro felicis memoriæ rege Canuto et ab aliis predecessoribus in libertatem sunt indulta, auctoritate nostra diuinæ remunerationis intuitu ipsis eadem dignum habuimus erogare et ea sigilli nostri firnitate obnixius roborantes. Sunt igitur hæc prædictarum possessionum nomina. scilicet Nestvid tota uilla ex utraque parte amnis, Grimstrup, Lathbytorp, Ladby, Fossing, Halstad, Löbetorp cum aliis locis eis appendentibus. Et quoniam ipsorum molendino ad usum nostrum quandoque absque teloneo uti consueuimus ob hanc prauam consuetudinem extirpandam, ne processu temporis tantæ rei dispendium eis suboriri ualeat in posterum, et nobis hoc to in peccatum in præsentia iudicis æterni debeat imputari, quamobrern statuentes regia auctoritate decernimus, ut utendi eorum molendino sine iusto teloneo nullus neque nostri iuris neque alterius cuiuslibet principis puerorum hanc habere præsumat libertatem. Insuper appropriatum nobis debitum regale, quod uulgari nomine appellatur mitsumersgiald, in prædicta uilla eorundem de Nestvid totum in libertatem propriæ donationis contulimus. Et super hoc uniuersas quoque eorum possessiones cum uillicis et colonis relax antes ab expeditione et stud et qverseth et ab alis regalibus seruitiis liberos esse uolumus et immunes perpetuo permanere. Ceterum huius donationis libertatem sicut relegentes in priuilegiis prædecessorum nostrorum quam inconcussam et plenario iure immunitatis habuerunt, sic quoque eandem prærogatiuam libertatis quam longo tempore eis a nobis indultam diutissime possederunt. Sane ob quorundam exactorum nostrorum prauitatem et nimis subtilem industriam colonis eorum de Nestvid processu nunc temporis iuguxn aliud graue et ualde importable inualuit, quod priorem libertatem oneris magnitudine denigrauit, et sic nobis constitit, quod nostræ libertatis donatio, quam a nobis consecuti sunt, attrita foret in parte non modica et quassata in uectigalibus perquirendis et rebus nostris de loco ad locum cum plaustris eorum deducendis. Ex hoc quoque facto quasi de quodam onere graui seruitutis monachi sæpius angustiati et nobis satis lachrymabiliter conquesti relaxare huius afflixionis incommodum intolerabilis misericorditer deprecantes. Quorum assidue supplicationi compatientes pietatis intuitu et gratia datæ immunitatis quadam et inter nos interuenienti pactione cuiusdam mansionis ab eis acceptæ [R]istorp in F[als]tria cuius obtentu ab omni exactione regalis seruitii eos absoluimus, et quicquid iuris maiestati regiæ referre dinoscitur in mitsumersgiald, in stud, in qverseth, in expeditione, in uectigalibus, in plaustris, in causis omnium regalium actionum perpetualiter omni tempore ui[t]e nostr[æ] et post nos monachis prædicti loci deo præsente teste plenius indulgemus. Quisquis uero huius donationis nostræ libertatem aliqua calumpnia attemptare presumpserit et retractare in irritum, quod a nobis factum est, æterni regis indignationem thesaurizet sibi in die iræ et in magno examinis die cum inique agentibus portionem recipiat et tabescat. Volentibus uero hanc nostra; constitutionis seruare libertatem pax dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda et intelligentias eorum in pace, et douet eis uitam æternam. Anno m°. cc°. ix°. indictione xii. ix. kalendas octobris, viii. anno regni mei, Petro episcopo et cancellario nostro Roschildensem regente cathedram, emanauit hoc priuilegium a nobis Worthingburgh in robur et monimentum monachorum beati Petri, qui nobis regni calestis ianuam cum sanctis omnibus aperire dignetur. Amen. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:4, nr. 160. Emneord:Afgifter, told og skatter - - Byskat Konger og dronninger - Opland - Landsby - Mølle Gejstlige institutioner og personer - Kloster
|