Ribe, 6. april 1113 Sammenfatning, DanskHenrik 4. (5.), Romernes kejser. Berengoz, abbed i St. Maximinis kloster i Trier, har ansøgt om at få det tilbage af klostrets gods, som grev Emicho og hans søn Gerlach hidtil med urette har siddet inde med, og om at få stadfæstet besiddelsen deraf. Blandt intervenienterne: Gerald, biskop af Ribe. Kejseren samtykker.Ribe, 6. april 1113 Originaltekst, LatinIn nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Iusticiam cuique etc. Quapropter . . . notum esse uolumus. qualiter fidelis noster Berengozus uidelicet abbas ex monasterio sancti Maximini. quod in suburbio Treuirorum situm est nostram ... interpellauit clementiam. quatenus bona sancti Maximini. que Emicho comes et Gerlah filius eius hactenus iniuste possederant ei restitueremus. et restituta nostro imperiali precepto confirmaremus.Cuius petitioni ... ob interuentum fidelium nostrorum Brunonis uidelicet reuerendi Treuerensis archiepiscopi. necnon uenerabilium episcoporum Arlongi Wirceburgensis. Rudolfi Basiliensis. Cunonis Argentinensis.. Brunonis Spirensis. Burchardi Monasteriensis. Odalrici Constantiensis. Ebonis Nouariensis. Geraldi Rifensis. Adalberonis Metensis. necnon Odalrici Augiensis. Erlolfi Morbacensis uenerandorum abbatum. Frederici etiam ducis. Herimanni marchionis. Godefridi et Manegoldi palatinorum comitum. aliorumque fidelium nostrorum assensum prebere complacuit. etc.Si quis etc. Et ut hoc firmum etc.Signum domni Heinrici quarti Romanorum imperatoris augusti. Bruno cancellarius recognouit.Data. viii idus Aprilis. anno domini m.c.xiii. Indictione vi. Regnante domno Henrico anno xiii. Imperante uero ii.Actum Wormatie in ipso die Pasche. In domino. Amen. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:2, nr. 40. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Konger og dronninger - Byliv - Krigshandlinger og leding
|