• Søg Nulstil


Ribe, 1131  Originaltekst, Latin

Ipse vero, plus propriæ moderationi quam alieno favori indulgendum existimans, oblatum a popularibus honorem sumere recusavit, ornamentum eius viribus quærere regnumque armis præcurrere cupiens. Igitur et ultioni studendum et imperio ante partam victoriam abstinendum putavit. Ac primum Iutiam imperatæ expeditionis viribus petit. Quem contexta acie procedentem Thoro, Riparum antistes, compositis perfidiæ commentis excepit, summam regis innocentiam prædicans eumque iurationis suæ tenorem deinceps exsecuturum promittens. Verbis deinde magnam præse excusationem ferentibus preces de pace multiplicat. Ericus obsecrantis animum simpliciter æstimans, securitate ex eius mendacio concepta, continuo, revocatis aquiliferis, subsistere copias iubet. Cuius mora Nicolaus ex speculatoribus cognita, profusos in otium hostes nullo negotio fugavit. Ita dux, antistitis commento Iudificatus, stolidæ credulitatis suæ pænas pependit. Cumque ob hoc datum sibi iustum belli titulum animadverteret, sed ob rerum angustias regio apud Ysoram nomine insigniri nequiret, Syalandiam reversus eius Scaniæque suffragiis recusatum prius honorem accepit, omnique dissimulatione reiecta, acrius in fratris ultionem erigitur.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 358-359.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Andre udgaver af denne tekst:Ribe 1131 Saxe Olrik - s. 138-139.
Tilbage