• Søg Nulstil


Ribe, 1151  Originaltekst, Latin

Verum ex parte Kanuti alii confestim fugam facere, pars oppido latebram quærere, nonnulli per medias eius plateas erumpere, Kanutus ipse per angustissimas vici partes equo vectus eripitur. Occupati, qui in vicum profugerant, et in unam ædium captivi traduntur. Ad quos introgresso rege, Helias, Ripensis antistes, circumspectis omnibus, hortulanum regi æmulandum aiebat, qui utilibus her bis incrementa conciliat, noxiis locum vacucfacit. Quod dictum, specie horridum, si quis altius mente perspiciat, summa industria procuratum fateatur necesse est. Abscise enim rem, sed copiose disseruit. Cui si Sueno obsecutus fnisset, profecto omnem æmuli fiduciam sepelisset. Qui licet iniuriarum nomime vindictam a captis exigere potuisset, ad mitiorem tamen sententiam ingenita sibi pietate deflexus, plerisque redimendi copiam fecit aliosque sacramento, alios sponsione in fidem acceptos morte multare passus non est. Ex quibus binos dum taxat, peculiaribus flagitiis obsitos, alterum, quia tætram latrociniis vitam egerat, alterum, quod optime de se merentem virum per insidias dormientem oppresserat, capite pænas solvere iussit, in neutro belli, in utroque sceleris negotium puniens. Complures ex superioribus, tributæ sibi salutis immemores acceptum ab hoste beneficium, repetita Kanuti militia, neglexerunt, iisque pristina fides recenti carior erat. At Kanutus, ab Alaburgo Liuthusium petens apud vitricum Suerconem exsul aliquamdiu demoratus est. Huic siquidem occiso Magno, Kanuti mater coniugio obvenit.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 381.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Andre udgaver af denne tekst:Ribe 1151 Saxe Olrik - s. 190-192.
Tilbage