• Søg Nulstil


Ribe, 1176  Originaltekst, Latin

Huic post modum forte materni avi Eskilli per idem tempus a Gallia navigantis appulsus urbem Ripam cum Kanuto fratre petendi causam præbuit. Quorum Benedictus quidam solo patre germanus, sed pelice editus, regiæ clientelæ fortior quam fidelior comes, Waldemaro paucis post diebus, quam Fioniam ingressus fuerat, in propatulo prandente, sive celandæ fraudis impatientia adductus, seu parricidii, quod cogitaverat, furiis concitatus, neglectis epulis, cultrum, quem forte prandendi gratia sumpserat, compressa manu huc atque illuc actum varia ancipitique versatione stringebat, perinde ac usum eius ad inferendas plagas agitationis exercitiis prædiscere cupiens. Interdum ferrum sinu condebat detectumque rursum digitis inserebat. Inter hæc assidue regem oculis destinabat, quibus non minus quam manui minarum inesse videretur.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 506.
Emneord:Konger og dronninger
-
Bystyret og andre verdslige institutioner og personer
- Kongsgård
Andre udgaver af denne tekst:Ribe 1176 Saxe Olrik - s. 213-214.
Tilbage