Ribe, 1202 - 1214 Sammenfatning, DanskKong Valdemar 2. Sejr tillader borgerne i Ribe at handle frit overalt i riget uden torveafgifter og told.Ribe, 1202 - 1214 Originaltekst, LatinW. dei gracia Danorum Sclauorumque r[e]x, d[ux] lucie, dominus. No[rdalb]ing[ie], omnibus ex[actori]b[u]s et [ui]licis in regno nostro constitutis salutem et dilectionem. Cum u[niu]er[sis] in [regno] [nostr]o consti[tu]tis [e]x iniuncto nobis d[iui]nit[us] officio [su]buenire et condes[cen]dere teneamur, illis tamen specia[liu]s nos recognosci[mus oblige]tos, q[ui uo]luntati nostre se specia[liu]s [optulerunt], n[e]c labori nec expensis ad beneplaciti nostri promocionem in aliquo par[centes. Huius ita]que non imm[e]mores ci[ui]bus Ripensib[us] au[ctoritate freti r[egia] hanc libertatis prerogatiuam concedimus, ut, ubicumque infr[a] regni nostri tenninos eos declinare contigerit negocian[d]i causa, ne aliquibus angariis pregrauentur, nec quicquam ab eis respectu fori uel thelonei exigatur, sed sine omni oppressione liberi dimittantur. Ut igitur ista donacio firma et immutabilis habeatur, presentem paginam dignum duximus roborare sigilli nostri testim[o]nio. Qui[c]umque autem contr[a] predictam donacionem eos molestauerit, uel [a]l[i]qua indebita persoluere coegerit, maiestati regie [pro]fecto se nouerit obuiare. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:4, nr. 54. Emneord:Afgifter, told og skatter - Konger og dronninger - Erhverv - Markeds- og torvehandel og handel i almindelighed
|