Roskilde, 1026 Originaltekst, LatinEo tempore Gothscalcus Slauus, cum Saxones patrem eius cristianissimum occidissent, pro vlcionis adiutorio dimissis litterarum studiis intrauit miliciam Kanuti. Porro Vlfo, receptus in graciam, cum rege in festo Natalis Domini conuiuari solebat Roskildie. Qui cum semel inebriatus cantaret, qualiter Dani coram ipso apud Hellucha submersi fuissent, prouocatus Kanutus, quasi de improperio sibi facto de nece militum suorum, Vlfonem ibidem in conuiuio interfici fecit; sorori vero sue viduate propter necem mariti dedit duo hæræth, que ipsa ecclesie cathedrali Roskildensi condonauit. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 366 - 367. Emneord:Konger og dronninger - Gejstlige institutioner og personer - Domkirke - Kirkegård Byliv - Gudstjenester, sjælemesser, vigilis og vesperes - Vold Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 1026 Saxo - s. 292-93. Roskilde 1026 Saxe Olrik - s. 237 - 38 og 275 - 280. |