• Søg Nulstil


Roskilde, 1026  Originaltekst, Latin

A quo Ulvo, tempore, quo rerum auctor nobiscum immortalitatem suam partiri voluit, annuo feriarum circuitu repetito, apud Roskildiam convivialiter accersitus, postquam industriam temulentia vicerat, mersæ nuper militiæ cladem nocturnis laudum suarum cantibus celebrabat. A quo rex suorum sibi pericula palam exprobrari iudicans, vehementis iræ procursum adversum contumeliosum eius carmen destrinxit, indignum ratus eo conviva uti, cuius ductu se fortissimis propugnatoribus spoliatum cognoverat. Igitur Ulvo, inter ipsa mensæ sacra ab astantibus interfici iussus, præcipitis linguæ iusta supplicia pependit. Ita, dum aliena fata parum sobrie meminit, sua cecinit, siccatosque cupide calices proprii sanguinis liquore complevit. Merito enim ex tam petulanti ingenio amaritudinem potius quam voluptatem percipere debuit, quod gloriæ sibi loco arrogasset ductu suo præcipuis regis viribus ultimam incessisse iacturam. Quo perato, Kanutus violatæ neccssitudinis iniuriam ac sororis viduitatem duarum provinciarum attributione pensavit, quas eadem postmodum sacrosanctæ Trinitatis ædi, præcipua apud Roskildiam veneratione cultæ, decimarum nomine partiendas curavit.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 292-93.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Domkirke
- Kirkegård
Byliv
- Gudstjenester, sjælemesser, vigilis og vesperes
- Vold
Tilbage